Gaudeamus Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus!

Исполнитель: Gaudeamus Длительность: 03:25 Формат: mp3
Ну как песня, понравилась? Поделись с друзьями!

Текст песни "Gaudeamus — Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus!"

Gaudeamus igitur
Iuvenes dum sumus.
Post iucundam iuventutem
Post molestam senectutem
Nos habebit humus.

Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos
Transite in inferos
Hos si vis videre.

Vita nostra brevis est
Brevi finietur.
Venit mors velociter
Rapit nos atrociter
Nemini parcetur.

Vivat academia!
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet;
Vivant membra quaelibet;
Semper sint in flore.

Vivant omnes virgines
Faciles, formosae.
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae.

Vivat et res publica
et qui illam regit.
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
Quae nos hic protegit.

Pereat tristitia,
Pereant osores.
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores.

Похожие песни

Еще песни Gaudeamus

0:00 0:00

Заголовок проигрывателя Подзаголовок проигрывателя

(режим воспроизведения)